Chapter 17
- Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
- Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”.
- Cecidit Abram pronus in faciem.
- Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,
- nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.
- Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
- Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
- Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
- Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.
- Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
- et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
- Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
- Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”.
- Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius.
- Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”.
- Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”.
- Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”.
- Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
- Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
- Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”.
- Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
- Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
- Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui;
- et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
- Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius;
- et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.